Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены

Страница 123 из 140

Для самого Эригены, однако, предполагаемые им измерения кажутся слишком малыми при обыкновенной величине стадии. III, 35, с.724В-726А.

793

III, 36–40; IV, 5. Cf.38, с. 734В: Producant, inquit, aquae reptile animae viventis. Nec simpliciter dixit reptile animae sed cum additamento viventis, quasi anima non sit vivens. C.735A: Anima siquidem omni sensu carens, motu quoque vitali veluti omnino carere videtur. Ac per hoc anima solummodo dicitur, non autem vivens anima.

794

IV, 1–2.

795

IV, 5, C.750A-753D; с.

c.753C: Quid igitur mirum, si duplex hominis conditio intelligatur, cum ipse quodammodo duplex sit? Et quod animalibus simile est, cum animalibus, quod autem spiritualibus per se et absolute, cum spiritualibus creari.

796

IV, 5, C.754B: Disc. Quid ergo dicemus? Num humana anima simplex quaedam natura omnique compositione absolute, an quibusdam partibus in unitatem quandam copulata credenda est? Mag. Unum firmissime teneo, simplicem videlicet omnique copula partium carentem esse, alterum vero omnino abnuo, hoc est, ullam compositionem differentium a se invicem partium recipere. Tota enim in seipsa ubique est per totum.

Et cum ita simplex naturaliter subsistat, suarum intelligibilium et substantialium differentiarum, veluti totius in partes divisiones recipit secundum motuum suorum numerositatem. Cf. II, 23, C.574B.

797

IV, 5, С.759А: imaginem in animali et animal in imagine omnino negarim, si me non moveret quod in superioribos a te definitum est, hominem videlicet in seipso ubique totum esse; ex quo datur intelligi, ut opinor, et totam imaginem in toto animali, et totum animal in tota imagine per totum hominem subsistere. Mag. Miror, cur te talia moverent, cum videas, in hoc maxime imaginem et similitudinem Dei in humana natura posse cognosci. Ut enim Deus et supra omnia et in omnibus est, ipse siquidem essentia omnium est, qui vere solus est, et cum in omnibus totus sit, extra omnia totus esse non desinit, totus in mundo, totus circa mundum,<…>ita humana natura in mundo suo, in universitate sua, in partibus suis visibilibus et invisibilibus tota in seipsa est, et in toto suo tota est, et in partibus suis tota, partesque ejus in seipsis totae, et in toto totae; nam et extrema pars qus et vilissima, corpus dico, secundum rationes suas tota est in toto homine, quoniam corpus, in quantum vere Corpus est, in rationibus suis subsistit, quae in prima conditione factae sunt; et cum in seipsa ita sit, humana vidilicet natura, totum suum excedit.

798

IV, 5, C.760A: Et quid dixi; in mundo suo, in universitate sua [est humana natura], cum apertius pronuntiarim: in universo mundo visibili et invisibili? Humana siquidem natura in universitate totius conditae naturae tota est, quoniam in ipsa omnis creatura constituta est, et in ipsa copulata est, et in ipsum [ipsam?] reversura, et per ipsum salvanda. Audi Creatorem ipsius dicentem; Praedicate Evangelium omni creaturae; homini profecto. IV, 7, с. 764A: Totus iste mundus sensibilis in ipso conditus est. Nulla enim pars ejus invenitur, sive corporea sive incorporea, quae non in homine creata subsistat, sentit, vivit, incorporatur. 764B: Si ergo Deus hominem in genere animalium non crearet, vel certe si omnium animalium totam naturam in homine non substitueret, quomodo universa creatura visibilis et invisibilis in eo comprehenderetur; ас per hoc rationabiliter possimus dicere, propterea Deus hominem in genere animalium voluit substituere, quoniam in ipso omnem creaturam voluit creare. Cur autem in ipso omnem creaturam voluit creare, si a me quaeris, respondeo, quia ad imaginem et similitudinem suam voluit eum facere, ut quemadmodum principale exemplum superat omnia essentiae excellentia, ita imago ejus superaret omnia creationis dignitate et gratia. IV, 8, C.774B.

799

IV, 5, C.760D.

800

IV, 7, C.764C: quomodo in homine omnia creata sunt et in ipso subsistunt, num secundum solam essentiam, an secundum sola accidentia, an cuncta, quae considerantur in universa creatura, hoc est, secundum essentiam, speciem, differentiam et proprietatem, et omnia, quae circa ea, intelliguntur?

801

IV, 7, С.765А: Et si dixero, non partem universitatis, hoc est substantias, sed totum in homine constitutum, gravissima quaestione persequeris dicendo, irrationabilitas ergo in eo facta est, et bestialitas, quadrupedalitas, volatilitas, omnesque differentiae diversorum animalium aliarumque rerum, species quoque, et proprietates, et accidentia, et cetera innumerabilia, quae ab humana natura longe distare videntur, in tantum, ut si homini inesse constiterit, non esse hominem, sed turpissimum monstrum recte judicetur.

802

IV, 7, с.767В: Neque enim verisimile est, Deum ad imaginem et similitudinem suam creasse mentem, cui naturaliter pertitia atque disciplina non ingenita sit; alioquin non esset mens, sed bruta quaedam irrationabilisque vita. 767C: Quamvis enim imperita et insipiens nasci videatur, quod ei accidit divini transgressione mandati, qua et suimet et Creatoris sui oblita est, doctrinae tamen regulis reformata Deum suum et seipsam, suique peritiam et disciplinam, et omnia, quae naturaliter in ea subsistunt, in seipsa potest reperire, Redemptoris sui gratia illuminata. 768C: et quidem per hoc maxime [homo] intelligitur homo esse, quod cunctorum, quae sive aequaliter sibi creata sunt, sive quibus dominari praecipitur, datum et ei habere notionem. Cf. I, 44–45, c. 486–487. Comment, in Capellam, p. 20–21, 29.

803

IV, 7, C.765D: Num unius naturae, an alterius sunt res earumque notitiae, quae in anima Hunt?

804

IV, 7, с. 766B: Nam si rerum omnium cognitio in divina sapientia subsistit, meliorem esse incomparabiliter earn rebus omnibus, quarum cognitio est, non temere pronuntiarim. Et si ita est, talis ordo, ut reor, ex divina providentia per universam creaturam procedit, ut omnis natura, quae sequentis se notitiam comprehendit, non solum melior et superior sit, verum etiam et ipea notitia dignitate naturae, in qua est, praecedit earn ionge, cujus notitia est. IV, 8, с. 774A: Quapropter et res, quarum notitiae humanae naturae insunt, in suis notionibus subsistere non incongrue intelliguntur. Ubi enim melius cognitionem suam patiuntur, ibi verius existere judicandae sunt. Porro si res ipsae in notionibus suis verius quam in seipsis subsistunt, notitiae autem earum homini naturaliter insunt, in homine igitur universaliter creatae sunt.

805

IV, 7, С.768А: Mag. Putasne, aliud esse humanam mentem, et aliud notionem ejus in mente formantis et noscentis? Disc. Absit. Imo vero intelligo, non aliam esse sub-stantiam totius hominis, nisi suam notionem in mente artificis, qui omnia, priusquam fierent, in seipso cognovit; ipsamque cognitionem substantiam esse veram ac solam eorum, quae cognita sunt, quoniam in ipsa perfectissime facta et aeternaliter et im-mutabiliter subsistunt. Mag. Possumus ergo hominem definire sic: Homo est notio quaedam intellectualis in mente divina aeternaliter facta. Disc. Verissima et proba-tissima definitio hominis est ista; et non solum hominis, verum etiam omnium, quae in divina sapientia facta sunt.

806

IV, 7, C.769A: Quid ergo mirum, si rerum notio, quam mens humana possidet, dum in ea creata est, ipsarum rerum, quarum notio est, substantia intelligatur, ad similitudinem videlicet mentis divinae, in qua notio universitatis conditae, ipsius universitatis inoommunicabilis substantia est; et quemadmodum notionem omnium, quae in universitate et intelliguntur, et corporeo sensu percipiuntur, substantiam dicimus eorum, quae intellectui vel sensui succumbunt, ita etiam notionem differentiarum ac proprietatum naturaliumque accidentium ipsas differentias, et proprietates, et accidentia esse dicamus?

807

IV, 8, 774 С: Cui autem haec vel nimium abstrusa, vel penitus incredibilia videntur, si omnium naturalium disciplinarum, quas liberales appellant, imperitus est, aut sileat, aut discat, ne incautus repugnet his, quae intelligere non valet; si doctus, plane videbit, ut de una earum exemplum proferamus, figuras geometricas non in seipsis naturaliter subsistere, sed in rationibus ipsius disciplinae, cujus figurae sunt, — trigonus siquidem, qui corporeo sensu in aliqua materia conspicitur, profecto illius, qui animo inest, quaedam sensibilis imaginatio est, — ipsumque trigonum, qui in animo disciplinabili subsistit, intelliget rectoque judicio, quid praestantius sit, ponderabit, num figura trianguli, an ipse triangulus, cujus figura est. Et inveniet, ni fallor, illam quidem figuram vere figuram esse, sed falsum triangulum, ilium vero triangulum, qui in arte subsistit, illius figurae causam esse, verumque triangulum. Et non dico phantasticum triangulum, qui ex animo descendit per memoriam in sensus, et per sensus in sensibiles figuras, neque ilium, qui iterum ex figura sensibili per corporeum sensum memoriae infigitur, sed ilium ipsum, qui in ipsa disciplina uniformiter permanet, ubi simul est linea et angulus, nec alibi linea, alibi angulus, alibi medium, alibi extremum,<…>sed in una eademque notione geometric!

Претензии к содержанию