Страница 122 из 140
751: Omnibus fidelibus in palatio Fredigysus diaconus. Agitatum diutissime a quampluri-bus quaestionem de nihilo, quam indiscussam inexaminatamque veluti impossibilem ad explicandum reliquerunt, mecum sedulo volvens atque pertractans, tandem visum mihi fuit aggredi;…absolvi, enodavi, in lucem restitui; memoriae quoque posteritatis cu net is in futurum saeculis mandandum praevidi. c. 756: haec pauca… scribere curavi, ut… si forte a quocunque aliquid prolatum fuerit ab hac nostra ratione dissentiens, ad hanc veluti ad regulam recurrentes, ex ejus sententiis stultas machinationes dejicere valetis. Чем собственно было вызвано это письмо, как было оно в свое время принято, было ли известно оно Эригене, какие ближайшие отношения существовали вообще между тогдашними рассуждениями о «ничто» и мраке и спекуляцией философа, об этом нет сведений. В произведениях Эригены касательно затронутого в письме предмета ср. De praedest. XV, IX, C.416D: Non enim in definitionibus formarum sciri, sed in defectibus earum nesciri noscuntur [peccata et poenae]. Quid enim? Nunquid aliud significat nihil, nisi notionem cogitantis defectum essentiae. Quid significant tenebrae, vel silentium, nisi notionem cogitantis [defectum essentiae? Quid significant tenebrae vel silentium, nisi notionem cogitantis] (от. M, in cod. adscr. ad marg.) vel lucem, vel vocem deesse?
Cum dico, sole super terras rutilante scio tenebras esse sub terris, non aliud significare volo, nisi lucem super terras adesse, sub terris vero abesse. Quicquid horum dixero, in animo meo de sole imaginatur notio. Sive enim sol sit praesens, sive absens, semper erit ejus imaginatio praesens in memoria; quae quidem sole praesente nomen lucis, absente tenebrarum recipit. Hoc dico, notio praesentis lux nominatur, notio absentis tenebrae. Haec ergo et hujus modi signa non nisi rerum, quae sunt, notionem absentiae aut defectus ostendunt. Ср., однако, с другой стороны De div. nat. 1, 58, С.501 С: Umbrarum siquidem causam corpus lucemque esse vera ratio edocet, in quibus naturaliter silent, dum in nullo loco apparere valeant propter undique circa corpora circumfusam luminis claritatem. Errant enim, qui putant, umbram perire, dum sensibus non appareat. Non enim umbra nihil est, sed aliquid. Alioquin non diceret Scripture: Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem. Deus namque non nominat, nisi quod ex ipso est; neque eo loci altitudo theoriae aufert veritatem historiae. Ibi siquidem secundum rerum factarum considerationem non aliud tenebras noctemque accipimus, nisi umbram terrae solarium radiorum circumfusione factam instar coni, semperque globo luminis oppositam.
777
III, 20, C.683C; C.684A: Haec ardua valde sunt, et a sensibus corporalia et visibilia cogitantium remota; his vero, qui super visibilia, et temporalia spiritualiter in cognitionem veritatis ascendunt, verissime et dulcissime clarescunt. Quis enim carnaliter viventium, claramque sapientiae lucem cernere nolentium, talia audiens, non continuo erumpat, et clamet: Insaniunt, qui haec dicunt. Quomodo enim supra omnia Deus invisibilis, incorporalis, incorruptibilis, potest a seipso descendere, et se ipsum in omnibus creare, ut sit omnia in omnibus. Cf. Ill, 23, с. 689C.
778
Expos, super hier. cael. с. 127A: nulla alia est rerum omnium sensibilium et intelli-gibilium subsistentia praeter divinae bonitatis illuminationem et diffusionem. Homil. с. 289C: in iis omnibus nil aliud tibi veritas declarabit praeter ipsum, qui fecit omnia, extra quem nihil contemplaturus es, quia ipse est omnia. In omnibus enim, quae sunt, quidquid est, ipse est. Ut enim nullum bonum substantiate, ita nulla essentia praeter ipsum est vel substantia. Versus, S. I, viii, 32, с. 1231B: Cum sit [Christus] cuncto-rum substantia simplex.
779
III, 27, C.699A:31, c.708–709. Versus, S. l, Ш,3–6, c. 1225; I, v, 5–6, c. 1228.
780
I, 14, C.463A; I, 22, с. 469A: Horum decem generum quattuor in statu sunt, id est ούσία, quantita.;, situs, locus; sex vero in motu, qualitas, relatio, habitus, tempus, agere, pati.<…>[Motus et status] iterum generalissimo colliguntur genere, quod a Graecis τό παν, a nostris vero universitas appellari consuevit. Cf. II, 29, C.597A.
781
I, 24, с. 470В; I, 25, с. 471 С: Categoriarum igitur quaedam circa ούσίαν praedican-tur, quae veluti περιοχαί, id est circumstantes dicuntur, quia circa cam inspiciuntur esse [locus, quantitas, situs, tempus]; quaedam vero in ipsa sunt, quae a Graecis συμ-βάματα, id est accidentia vocantur, qualitas, relatio, habitus, agere, pati. I, 63, C.508A: Sed novem genera, quae solis accidentibus attribuuntur, ita ab auctoribus divisa sunt, ut ipsa accidentia, quae primordialiter in essentiis conspiciuntur, mox vertantur in substantias, quoniam aliis accidentibus subsistunt.
782
I, 3, C.443B: Nam sicut ipse Deus in seipso ultra omnem creaturam nullo intellectu comprehenditur, ita etiam in secretissimis sinibus creaturae ab eo factae et in eo existentis considerata ούσία incomprehensibilis est. Quicquid autem in omni creatura vel sensu corporeo percipitur, seu intellectu consideratur nihil aliud est, nisi quoddam accidens incomprehensibile [—lis?] per se, ut dictum est, uniuscujusque essentiae. II, 25, C.441B. II, 28, C.586D.
783
II, 29, C.597A.
784
I, 34, 47-61; III, 13-14, 17.1, 34, C.478D: Omnes igitur categoriae incorporates sunt per se intellectae. Earum tamen quaedam inter se mirabili quodam coitu, ut ait Gregorius, materiem visibilem conficiunt. 1,57, c.501B: Nunc itaque vides, ex incorporeis, mutabili videlicet informitate formarum quidem capaci, ex ipsaque forma quoddam corporeum, materiam dico corpusque, creari. Ill, 14, C.663A: Quantitates siquidem et qualitates, dum per se incorporeae sint, in unum vero coeuntes informem efficiunt materiam, quae adjectis formis coloribusque incorporeis in diversa corpora movetur.
785
I, 58, c. 501.
786
I, 59, c. 502–503.
787
I, 55, c. 495; 61, c. 503.
788
III, 13, c.661–662; III, 17, C.679A.
789
III, 24–25. Cf. 25, С.692 С: Fiat ergo lux, inquit Deus, hoc est, procedant primordiales causae ex incomprehensibilibus naturae suae secretis in formas comprehensibiles, intellectibusque contemplantium se manifestas.
790
III, 26–27 (698C). Cf. 26, C.696B: Fiat firmamentum in medio aquarum, hoc est, fiat soliditas simplicium elementorum inter profunditatem rationum suarum, et mutabilem fluxum corporum eorundem consursu compositorum.
791
III, 27 (698C) — 31. Cp.27, C.702B: Congregentur ergo aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida. Nisi enim contemplativus animus fluctuantem materiae adhaerentisque ei formae instabilitatem, veluti quosdam aestuantes fluctus, in unum intelligentiae locum, unus namque intellectus est materiae et adhaerentis ei formae, quoniam unum corpus efficiunt, prius colligat, forma ilia substantialis, naturali soliditate suae naturae semper stabilis, mentis oculis apparere non poterit. 31, C.709D: Pulchre igitur, segregate multitudine accidentium stabilitate substantiae, multiplex ipsius vis, per diversas species visibiliter erumpens, herbarum lignorumque significationibus insinuatur. Omnis enim species in genere, et omne genus in substantia naturaliter continetur.
792
III, 32–35. Cf.32, С.715А: Quod ergo scriptum est: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, ita intelligere debemus, ac si aperte diceretur: Fiant siderea corpora clara lucidaque in quattuor elementis ubique diffusis, ex eorum qualitatibus composita. Земля, находящаяся в центре мирового пространства, имеет, по Эригене, 126000 стадий в диаметре, полагая стадию в 125 футов (passus). Расстояние луны от земли равняется земному диаметру; луна находится на границе между воздухом и эфиром и в шесть раз меньше земли. На расстоянии трех земных диаметров от земли, на половине всего расстояния от земли до звездной сферы, помещается в эфирном пространстве солнце, около которого вращаются семь планет (cf. III, 27, С.697А-698В; Versus, S. I, ш, 13–20, с. 1225, νπι, 19–24, с. 1231); величина солнца, по Плинию и Василию Великого у, не может быть определена. Границу мира составляет звездная сфера. В основании всех вычислений философа и соображений о мировой гармонии лежит, непонятным образом, предположение, будто диаметр равняется половине окружности. Cf. III, 33, С.717А: omnis diametros ab ipsa sphaera, seu circulo, cujus diametros est, duplo superatur<·..>; duplo enim vincitur ab ipso circulo seu sphaera, cujus medietas constituitur. Окружность земли, по Эратосфену, 252000 стадий (по Плинию и Птоломею 180000); половина этого числа и есть, по Эригене, диаметр земли.