Страница 135 из 140
976
V, 35, с. 956-960. с. 958В: Duobus modis corruptionem dicimus.
Et primus quidem modus temporalium localiumque rerum et sensibilium plus videtur in se inviccm transfusionem et transmutationem, quam corruptionem. 959B: Hinc conficitur, quod etiam in superioribus praesentis disputationis plurimis locis est conclusum atque definitum, nullam aliam sedem corruptionibus poenisque posse reperiri, praeter rationabilis et intellectualis creaturae perversos illicitosque propriae voluntatis motus, qui nec ex Deo, nec ex natura condita occasiones accipiunt, incausales enim sunt, quoniam per seipsos dum quaeruntur, nihil aliud in eis invenitur praeter licitae et natu-ralis voluntatis privationem atque defectum.
977
V, 31, C.943D: Naturarum autem optimus conditor, piissimus provisor, justissimus delictorum in his, qui se spernunt aut nesciunt, ultor, punit in natura, quam fecit, delictum, quod non fecit, liberans ex delicto, separansque, quod fecit, ineffabilique modo in eo, quod fecit, impunito punit, et ut verius dicam, puniri sinit, quod non fecit. V, 34, С.
V, 35, c. 955D, 960A.
978
V, 36, C.
Cf. с. 972A.
979
V, 35, с. 955В: Et hoc est totum, quod dicitur malarum cogitationum irrationabiliumque cupiditatum poena atque supplicium, dolor videlicet atque tristitia, quibus duobus impiorum conscientia intra semetipsam punitur; quae duo propterea mala non sunt, quoniam justissima divinae providentiae administratione his, quos torquent, accidunt, et quoniam, quod ubique in omnibus malum non est, malum dici non potest.
980
V, 36, C.961C: vitia vitiorumque occasiones de natura rerum penitus delebuntur, phantasiae autem rerum temporalium, quibus imperfectae animae in carne constitutae seducuntur, aetemis suppliciorum ardoribus attributae manebunt, ut in eis pravae torqueantur cupiditates pravorum. Sed adhuc non parva mihi obstat quaestio. Si bonitati et beatitudini ceterisque divinis virtutibus, quae de Deo praedicantur, nil erit coaetemum, cur veritati aliquod coaeternum opponitur, hoc est, falsum et falsitas? 962A: quoniam magna differentia est inter falsum et phantasiam, relinquitur, ut illud, quod proprie dicitur falsum, solummodo opponatur veritati, phantasiam vero veritati non esse contrariam.<„.>Est enim falsum, quod appetit esse, quod non est; aliter enim vult se videri quam est, quia non ita est ipsa res, de qua praedicatur, quomodo de ea praedicatur.<…>Phantasia vero est imago quaedam et apparitio de visibili vel invisibili specie memoriae impressa. 963C: Et sive in eis [phantasiis] impiorum supplicia, sive justorum praemia disponentur, ubique tamen bonas esse non dubitavi asserere, quoniam et beatorum felicitas, quae in contemplatione veritatis constituitur, in phantasiis, quas propter differentiam aliarum phantasiarum theologi theophanias appellant, administrabitur.
981
V, 35, C.953C-954D. V, 36, С.964-966С. V, 36, C.982D: Nulla enim pulchritudo efficitur, nisi ex compaginatione similium et dissimilium, contrariorum et opposito-rum; neque tantae laudis esset bonum, si non esset comparatio ex vituperatione mali. Ideoque quod malum dicitur, dum per se consideratur, vituperatur; dum vero ex ejus comparatione bonum laudatur, non omnino vituperabile videtur. Quod enim boni laudem cumulat, non omnino laude caret. Nunquid omnium bonorum conditor, ma-lorum ordinator, in universitate, quam condidit, malum sineret, si nihil utilitatis conferret? 964D: Sive ergo dixero infernum esse, quod Scriptura divina testatur, sive negavero in natura rerum esse, negare non potero, intra ea, quae in Deum reversura sunt, contineri, ipsoque, qui omnia ambit, ambiri.
Ipsae etiam phantasiae in quibus erit, bonae sunt. Cf. C.954C.
982
V, 36, с. 968B: Non te ergo moveant stultissima et falsissima mortalium cogitatio-num judicia inanesque opiniones, quibus his, quae sibi mala et turpia videntur, boni-tatem et pulchritudinem et aequitatem universitatis minui et corrumpi existimant, ignorantes, quod in omnibus, quae intra universitatem comprehenduntur, nullum malum, vel turpe, vel injustum invenitur. Cf. C.973C: qui carnaliter spiritualia tractant,<…>quibus suaderi aut difficillimum est aut impossibile etc.
983
De praedest. XV-XVI. X, v, C.396C: His itaque rationibus inconcusse colligitur, omnem perversae voluntatis defectum vel privationem vel peccatum, vel quoquo modo vocari possit motus ille letifer, quo summum bonum deseritur, efficiturque spiritus vadens, et non rediens (Ps.77,39), finisque ipsius, mors plane, miseriaque suppli-ciorum aetemalium, omnino nihil esse. Cap. XV, С.412В: Quo genere locutionum dicitur praescire Deus peccata, cum nihil sunt, aut praedestinare eorum supplicia, quae similiter nihil sunt. XVI, C.417C: De eo quod nulla natura naturam punit, et nihil aliud esse poenas peccatorum, nisi peccata eorum.
984
De praedest. XVII-XIX. XVII, и, C.
vn, C.428D: Proinde nulla universitatis parte punitur impius, sed sua propria impietate in se ipso, ѵш, C.429C: Non ergo ille ignis est poena, neque ad earn praeparatus vel praedestinatus, sed qui fuerat praedestinatus, ut. esset in universitate omnium bonorum, sedes factus est impiorum. In quo procul dubio non minus habitabunt beati, quam miseri; sed sicut una eademque lux sanis, ut diximus, oculis convenit, impedit dolentibus; unus idemque cibus, vel potus faucibus languentium amarus, sanitate fruentium dulcis.<…>Quid enim bonorum illi non noceret, quando ei auctor omnium placere non poterat? Aut ubi nullum bonum non nocebit, cui sum mo bono frui non placuit? XVIII, ix, C.435B: Praedestinavit itaque impios aeternis suis justissimisque legibus inviti [invite] servi-turos, easque nullo impetu impietatis suae in profundum malitiae tendentis transitu-ros, eoque modo puniendi interituros. Nulla quippe gravior poena infligitur servo iniquo, quam ut cogatur servire invitus justo Domino. Plus etenim in se ipso interius superbae voluntatis patitur incitamenta, quam exterius in corpore durissima flagella, quia, cum Domini sui voluntatem spernere non sinitur, intra semetipsum a se ipso cruciatur.
985
De praesent. IX‑XIV, I‑VIII. IV, v, c.372C: Proinde, ut ad veram praedestinationem redeamus, duce ipsa firmissime credimus, apertissimeque videmus, earn esse unam solamque subs tan tialem. Deus est enim verus, vera Dei praedestinatio, quae antequam omnia fierent, quae ab ipsa, et per ipsam, et in ipsa facta sunt, in mensura et numero et pondere facienda praevidit, et factura disposuit. Est enim omnium creaturarum causa voluntaria, et voluntas causativa. Inter quas rationalem creaturam condidit ad se intelligendam, ut summo sui bono, hoc est, contemplatione creatricis suae frui posset, largiens ei suum donum, id quidem suae voluntatis liberum arbitrium, ut eo munere bene utendo, hoc est, Creatoris sui praecepto pie humiliterque obediendo, juste atque beate semper viveret. Si vero eodem munere male uteretur, quod est summum bonum, Creatorem videlicet suum deserere, corruptibilibusque bonis voluntatc perversa inhaerere, debita miseria poenaliter sequeretur.
VIII, ix, C.389B: Hoc ergo, nisi fallor, prolixae ratiocinationis ambitu confectum est, causas omnium recte factorum, quibus ad coronam justae beatitudinis pervenitur, in libero humanae voluntatis arbitrio, praeparante ipsum, ipsique cooperante gratuito divinae gratiae multiplicique dono, constitutas esse; malefactorum vero, quibus in •contumcliam justae miseriae ruitur, in perverso motu liberi arbitrii suadente diabolo principalem radicem esse fixam. Quanta igitur dementia est eorum, qui talium causas inevitabiles coactivasque necessitates in praedestinatione divina falsissime fingunt, impudentissime adstruunt, postremo, quod valde dolendum, se ipsos consentientesque sibi ad perpetuae mortis interitum merito erroris detrudunt. Относительно свободного произволения cf. Expos, super hier. cael. с. 216C: In hac autem sententia (C. h. IX, 3) liberrimum ra-tionalis creaturae commendat arbitrium. C.259A: ubi datur intelligi, liberum voluntatis arbitrium inter data naturae, non inter dona gratiae computandum. De div. nat. V, 23, c. 904A.