Страница 130 из 140
909
IV, 3, с. 745A: Non quod et ipse passibilis sit secundum divinitatem, sed quod in eum humanitatis, quam solus assumpserat, passibilitas, et passio, et mors refertur, hu-manitatique, quam sibi in unitatem substantiae assumpserat, compassus est. Ideoque quia compassus non immerito dicitur, et vere dicitur passus. Non enim separata est in passione una substantia Verbi et hominis. Versus, S. II, I, 15-16, с. 1233A:
Mors carnis vitae, vitae mors jure vocatur;
Nam compassa fuit carni quae sola pependit.
910
Expos, super hier. cael. с. 175D: Non enim purgationis initium est Domini nostri Jesu Christi humanitas, quamvis ipsa pro purgatione totius mundi sancta et unica hostia immolata sit, sicut scriptum est: «Sanguis Christi filii ejus, Patris videlicet, mundat nos ab omni delicto», sed ipsius divinitas, nec non et Patris et Spiritus sancti, unius Dei, totius purgationis et illuminationis et perfections est principium.
911
- Comment, in Ev. sec. loan. с. 306C.
912
Versus, S. I, i, 20, с. 1222C; vi, 23–26, с. 1229C; vui, 57, с. 1232A.
913
Versus, S. II, i, 47–50, C.1233C.
914
Versus, S. I, VH, 7–12, с. 1230A:
Incarnatus erat Christus de virgine nascens,
Confixus ligno, conditus atque τάφφ.
Corpore sed moriens, vivens animoque Deoque,
Ast Deus et moritur, vivat et ipsa caro.
Mens erebum, corpus petram, tenet omnia numen,
In tribus est unus, corpore, mente, Deo.
915
Versus, S. I, vi; S. II, I, 1–6, с. 1231C:
Postquam nostra salus mundum renovaverat omnem,
Quosque Pater voluit cunctos perfecerat actus,
Fessa labore gravi requievit in arbore pendens.
Ter geminae lucis spatio destruxerat &δην,
Dormitans gelidi duro sub culmine saxi,
Implens vativomi prognostica symbola ceti.
916
Versus, S. I, VII, 13-16, с. 1230В:
Postquam per triduum destruxerat άδην,
Totus surrexit, nil remanente minus.
Ascendit totus, totum regit, aspice, mundum,
Pro quo passus erat conditor atque Deus.
S. II, I, 25-28, C.1233B:
Desursum venit, terrenam sumere vestem;
Indutus vestem sursum cum veste volavit,
Inque Deum vertit vestem de virgine sumptam,
Unum conficiens animam carnemque Deumque.
917
Expos, super hier. cael. с. 169A: Nonne ipse est mysticus ille vermis, in cujus imagine quingentesimo semper anno transacto de cinere arabicae avis, phoenicis dico, proprii sui pectoris flamma consumptae, vermis nascitur et ad pristinam viriditatem revocatur? Christus siquidem ardore passionis, quam sponte sua susceperat, consum-ptus est, et descendit ad inferos mirabilis vermis. Sed mox post triduum reversus est, suique apostoli, qui eum in cruce ardentem viderant, in spirituali corpore resurgen-tem conspexere,’ virtutumque pennis volantem, ad Patremque suum ascendentem mirati sunt.
918
II, 10, C.537D: Primo igitur Dominum Jesum divisionem naturae, id est, masculum et feminam in seipso adunasse edocet [Maximus]; non enim in sexu corporeo, sed in homine tantum surrexit ex mortuis, in ipso enim nec masculus nec femina est, quam-vis in ipso sexu virili, in quo natus est ex virgine, et in quo passus est, apparuit disci-pulis suis post resurrectionem, ad confirmandam resurrectionis suae fidem. Non enim aliter eum cognoscerent, si notam eis formam non viderent; nondum siquidem Spiri-tum sanctum pleniter acceperunt, qui eos docuit omnia. V, 20, C.894B: Humanitas siquidem Christi unum cum Deitate facta nullo loco continetur, nullo tempore mo-vetur, nulla forma seu sexu circumscribitur, quia super haec omnia exaltata est. V,38, c. 993-994.
919
II, 10, C.538A: Deinde post resurrectionem nostrum orbem terrarum paradiso in seipso copulavit. Nam ex mortuis in paradisum rediens, in hoc orbe cum discipulis suis conversatus est, ostendens eis manifeste, non aliud esse paradisum praeter resurrectionis gloriam, quae primum in eo apparuit. V, 20, C.894D: Neque, quando mani-festabat se discipulis suis, credendum est, extra paradisum fuisse, sed simul et in paradiso erat, et se ipsum suis discipulis demonstrabat. Ille enim jam in paradiso erat, quia in ipso humana natura restaurata est: illi vero, quibus se manifestavit, nondum in paradiso, hoc est nondum restaurata in natura erant. Neque quando evanescebat ab oculis eorum, localiter ab eis recedebat, sed in subtilitatem spiritualis corporis carnalibus adhuc apostolorum oculis inconspicuum se occultabat.
920
V, 20, с. 895В: Ac deinde non solum humanitatem, quam acceperat et renovaverat in seipso, in aequalitatem angelicae naturae exaltavit et reduxit, quod per ascensio-nem ejus in caelum significatum est, quando videntibus discipulis elevatus est in аёга, nube eum suscipiente ab oculis eorum, quae et claritatem ipsius et spiritualita-tem indicabat; dixit enim, priusquam pateretur Pater, clarifica Filium tuum: verum etiam super omnes angelos et virtutes caelestes et, ut breviter dicam, super omnia, quae sunt et quae non sunt, sublimavit. V, 25, C.
V, 20, с. 894C.
921
V, 26, С.921А:
922
V, 37, С.992А:
923
V, 25, C.911A: humanam naturam<…>ultra omnem mundum in Deitatem meam convertens, salva naturarum, ex quibus subsisto, ratione manente, super omnia, quae sunt et quae non sunt, exalto. V, 26, C.920D: [Dei Verbi humanitas] in deitatem Verbi assumpta est, unaque cum ipsa substantia facta absque ulla confusione utriusque naturae divinae scilicet atque humanae, ex quibus unus Christus Dominus noster atque Salvator constare creditur et intelligitur ab his, qui orthodoxae fidei participes sunt; C.921A: salva naturarum ratione. V, 38, C.994A: Christus in duabus suis naturis in inseparabilem suam substantiam adunatis; с. 1018A: una substantia in duabus naturis; 1018B: ipsius humanitas et divinitas unum et inseparabile unum [sunt], salva utriusque naturae ipsius ratione; с. 1018C: unitas inseparabilis unius ejusdemque substantiae ex duabus naturis; c. 1018D: homo in Verbo vere filius Dei, et Verbum in homine vere Filius hominis absque ulla naturarum transmutatione, unus idemque Filius Dei et hominis Dominus noster Jesus Christus. Expos, super hier. cael. с. 186C: utriusque naturae, divinae videlicet atque humanae, proprietatibus incommutabiliter ex unitate substantiae permanentibus, quemadmodum Verbum caro factum est, ita caro Verbum facta totus Deus in totis suis naturis. Versus, S.Ι,νιιι, 64, с. 1232В: unam personam duplex substantia [-natura] prodit.
924
V, 25, С.912В: Totus itaque mundus in Verbo Dei unigenito, incarnato, inhumanato adhuc specialiter restitutus est, in fine vero mundi generaliter et universaliter in eodem restaurabitur. Quod enim specialiter in seipso perfecit, generaliter in omnibus perficiet. Non dico in omnibus hominibus solummodo, sed in omni sensibili creatura. Ipsum siquidem Dei Verbum, quando accepit humanam naturam, nullam creatam substantiam praetermisit, quam in ea non acceperit. Accipiens igitur humanam naturam, omnem creaturam accepit. Ac per hoc si humanam naturam, quam accepit, sal-vavit et restauravit, omnem profecto creaturam visibilem et invisibilem restauravit.
925
V, 25, C.913D: Visibilium et sensibilium corporum moles et species resurrecturas non dicimus, sed, ut saepe inter nos convenerat, in suas causas et rationes, quae in homine factae sunt, in resurrectione hominis cum homine et in homine reversuras, in quibus plus animalia omnia dicenda sunt animalia esse, quam in ipsis effectibus corporeis ac sensibilibus.
926
Cf. Versus, S. I, l, 27-28, с. 1222C:
Unda lavat totum veteri peccamine mundum,
Sanguis mortales nos facit esse deos!
1,41-42, C.1223A:
Humanumque genus nolens in morte perire,
Eripuit totum faucibus ex erebi.
и.21-22, с. 1224В:
Morte tua simpla nostram consumere duplam
Ausus eras, totum dum renovas hominem.
III, 55-56, C.1226C:
Hostia, quae totum purgavit crimine mundum
Mundum, quem potuit perdere primus homo.
VII, 17-18, с. 1230В:
Humanumque genus totum revocavit ab antro
Aeternaeque mortis, quo cadit omnis homo,
VIII, 50-51, с. 1232A:
Hic vitam cunctis nascendo contulit, atque
Destruxit mortem, quae totum sorbserat orbem.
927
V, 8, C.876B.
928
V, 16, C.887C: veritas in carne. V, 38, с. 1003C. Homil. c. 290A: Lux itaque homi-num Dominus noster Jesus Christus, qui in humana natura omni rationali et intellec-tuali creaturae seipsum manifestavit, suaeque divinitatis, qua Patri aequalis est, ab-dita revelavit mysteria.