Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены

Страница 127 из 140

867

V, 6, C.871D: Similitudo namque fecit proximam [humanam naturam Deo], dissimilitudo longinquam. Non enim gressibus corporis, sed affectibus mentis elongatur a Deo, aut ei appropinquatur. 872A: Et sicut cutis humani corporis leprae contagione deformitateque percutitur, sic humana natura superba inobedientia infecta et corrupta est, deformisque, et Conditori suo dissimilis facta. De qua lepra cum divinae gratiae medicina liberate fuerit, in pristinam revocabitur formositatem: magisque dicendum, quod ipsa natura, quae ad imaginem Dei facta est, suae pulchritudinis vigorem integritatemque essentiae nequaquam perdidit, neque perdere potest. Divina siquidem forma semper incommutabilis permanet, capax tamen corruptibilium poena peccati facta est. Quod ex verbis beati Gregorii Nyssaei possumus approbare. De Imag. XXVII.

868

V, 6, с. 874А: Humana quippe natura denaria quantitate solet significari: anima namque et corpore constare dubium non est. Corpus autem quinario numero pollet, quattuor videlicet elementis corporalibus, et forma, quae illa componit elementa et formificat. Anima quoque quinario numero non dissonat. Subsistit namque intellectu, et ratione, et duplici sensu interiori profecto et exteriori, vitalique motu, quo corpus administratur. Denariam hominis quantitatem habes, ut opinor, quae Conditoris et Redemptoris sui gratia de omni superaddita sibi miseria veluti de quadam lepra libe-rabitur, et in unum redigetur, ut non denaria quantitas, sed solus intellectus sim-plicis veritatis pura contemplatione unitus remaneat. Quod significari arbitror per ipsum leprosum, qui solus ad Dominum reversus est, gloriam Deo de sua mundatione referens, ac veluti alienigena de longinquitate dissimilitudinis rediens, Iiberatori et purgatori suo adhaeserat. Ceteri autem novem non jam reperti sunt. Tota siquidem humana natura in solum intellectum refundetur, ut nil in ea remaneat, praeter illum solum intellectum, quo Creatorem suum contemplabitur. Expos, super hier. cael.

С.185А: rationalis anima, poenam praevaricationis suae luens, in multiplices multifor-mesque temporalium rerum appetitus veluti quadam diaeretica vi partita est et scissa, donec partitionis suae in amore rerum corporalium terminum posuerit, infra quem prodire non potuit. Sed iterum Creatoris sui gratia praeventa, salvata, adjuta, revo-cata, quibusdam gradibus analyticis in seipsam recolligitur, ac deinde in unitatem Creatoris sui, quam peccando sciderat, in deificationis virtute restauratur.

869

V, 21, c.897C: Talis itaque est interitus sanctorum contemplationis virtute in ipsum Deum transeuntium, et omnia, quae sunt, et seipsos· deificati altitudine divinae gratiae superantium. Eo itaque modo, quo ii, qui virtute atque scientia implentur, adhuc in hac vita constituti solo animo intereunt, totus mundus, quando terminabitur, interibit.

870

III, 36, c.729C: Et quamvis partes hominis a se invicem segregentur; anima enim deserit usitatum post generationem sui corporis regimen, qua deserente corpus solvitur, partesque illius propriis elementorum sedibus redduntur: naturali tamen ratione et partes ad totum referri non desinunt semper et inseparabiliter, et totum ad partes; relationis siquidem ratio nunquam potest perire. Proinde quod corporeo sensui videtur segregari, altiori rerum speculatione semper simul et inseparabiliter subsistere necesse est. 730A: Ac per hoc datur intelligi altiori rerum intimatione, non minus earn [animam] administrare corpus per elementa dispersum, quam una compagine membrorum conjunctum. IV, 13, C.802B: Quoniam vero illius corporis materialis atque solubilis manet in anima species, non solum illo vivente, verum etiam post ejus solutionem et in elementa mundi reditum; disputatio quippe divitis cum Abraham notionem corporum adhaerere animabus post mortem indicat: propterea partium illius, ubicunque elementorum sint, non potest anima oblivisci, aut eas nescire. Quamvis enim propter peccatum superadditae sint humanae naturae, ad earn tamen non pertinere non possunt, quoniam ab eodem naturae Conditore et additae sunt et factae, ac per hoc in restauratione hominis in unitatem naturae revocandae sunt, dum anima totum sibi subditum resurrectionis tempore recipiet.

871

V, 18, c. 839–890.

872

Comment, in Ev. sec. loan. с. 333B.

873

IV, 26, с. 858А: Nam et in hac vita, qua simul corpus et anima degunt, et in altera post mortem corporis, hoc est solutionem ejus, reditumque in quattuor mundi ele-menta, ex quibus est collectum atque compositum, usque ad finem mundi, corporum-que resurrectionem, diemque judicii purgari animas posse credimus.

874

V, 8, c. 876D: Multi — de solutione solummodo corporis in elementa, deque ejus reditu resurrectionis momento in suum proprium statum disputant, et neque plus ascendere videntur, quoniam in qualitate corporum post resurrectionem disputationis suae finem constituunt.

875

V, 8, С.876А: Tertia [humanae naturae reversio], quando corpus in spiritum muta-bitur. V, 8, C.880C: simplicissima humanae naturae in seipsa adunatio. V,13, C.885A; V, 37, C.987B: transitus corporis in ipsum purum spiritum, non in ilium, qui aether, sed in ilium, qui intellectus vocitatur. V, 39, с. 1020C: quinaria veluti partium nostrae naturae adunatio (c. 1021 A: reditus per quinariam ascensionem intra naturae termi-nos). Выше: Ac primus [gradus recursionis] erit mutatio terreni corporis in motum vitalem; secundus vitalis motus in sensum; tertius sensus in rationem; dehinc rationis in animum, in quo finis totius rationalis creaturae constituitur. V, 8, C.878D: In humana siquidem natura nil subsistit, quod spirituale et intelligibile non sit. Nam et substantia corporis profecto intelligibilis est, atque ideo non est incredibile, nec rationi resistens, intelligibiles substantiae sibi invicem adunari, ut et unum sint, et unaquaeque proprietatem suam et subsistentiam habere non desistat, ita tamen, ut inferiora superioribus contineantur. V, 14, C.887A: Ex incorporalibus enim et intelli-gibilibus corporalia et sensibilia originem ducunt.

876

V, 8, C.876A: Quarta [reversio], quando spiritus, et, ut apertius dicam, tota hominis natura in primordiales causas revertetur, quae sunt semper et incommutabiliter in Deo. V, 39, c. 1020D: unus transitus animi in scientiam omnium, quae post Deum sunt, secundus scientiae in sapientiam, hoc est, contemplationem intimam veritatis, quantum creaturae conceditur.

877

V, 8, C.876A: Quinta [reversio], quando ipsa natura cum suis causis movebitur in Deum, sicut aer movetur in lucem. Erit enim Deus omnia in omnibus, quando nihil erit nisi solus Deus. V, 39, c. 1020D: purgatissimorum animorum in ipsum Deum supernaturaliter occasus, ac veluti incomprehensibilis et inaccessibilis lucis tenebrae, in quibus causae omnium absconduntur: et tunc nox sicut dies illuminabitur, hoc est, secretissima divina mysteria beatis et illuminatis intellectibus ineffabili quodam modo aperientur. 102IB: ita ut in nullo appareat nisi solus Deus, quemadmodum in aere purissimo nil aliud arridet nisi sola lux. Cf. V,23, c. 904-905; V, 38, с. 1015C.

878

V, 8, с.876В: Mutatio itaque humanae naturae in Deum non substantiae interitus aestimanda est, sed in pristinum statum, quem praevaricando perdiderat mirabilis atque ineffabilis reversio. Si enim omne, quod pure intelligit, efficitur unum cum eo, quod intelligitur, quid mirum, si nostra natura, quando Deum facie ad faciem con-templatura sit, in his, qui digni sunt, quantum ei datur contemplari, in nubibus theo-riae ascensura, unum cum ipso et in ipso fieri possit? C.879A: inferiora — a superiori-bus naturaliter attrahuntur, et absorbentur, non ut non sint, sed ut in eis plus salventur, et subsistant, et unum sint. Nam neque aer suam perdit substantiam, cum totus in solare lumen convertitur, in tantum, ut nihil in eo appareat nisi lux, cum aliud sit lux, aliud aer; lux tamen praevalet in aere, ut sola videatur esse. Ferrum aut aliud aliquod metallum, in igne liquefactum, in ignem converti videtur, ut ignis purus videatur esse, salva metalli substantia permanente. Eadem ratione existimo corpora-lem substantiam in animam esse transituram non ut pereat, quod sit, sed ut in meliori essentia salva sit. Similiter de ipsa anima intelligendum, quod ita in intellectum mo-vebitur, ut in eo pulchrior Deoque similior conservetur. Nec aliter dixerim de transitu, ut non adhuc omnium, sed rationabilium substantiarum in Deum, in quo cuncta finem positura sunt, et unum erunt.

Претензии к содержанию